Suche nach Zitaten
Zitat |
Typ |
Fälschungscharakter |
Nachweis |
Ereignis |
Kategorie |
Belegzeit |
---|---|---|---|---|---|---|
Capitulum II. Congregata igitur in Romana urbe sancta synodo ante adventum predicti domni imperatoris misit cum consensu omnium epistolas Hludowico regi, filiis quoque ipsius, archiepiscopis, episcopis, abbatibus ac reliquis primoribus regni [...]. Quas epistolas per Odonem Bellovacorum venerabilem episcopum sibi destinatas et bis delatas omnino recipere rennuerunt. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
875 Oktober–Dezember Mitte |
||
Capitulum II. Congregata igitur in Romana urbe sancta synodo ante adventum predicti domni imperatoris misit cum consensu omnium epistolas Hludowico regi, filiis quoque ipsius, archiepiscopis, episcopis, abbatibus ac reliquis primoribus regni [...]. Quas epistolas per Odonem Bellovacorum venerabilem episcopum sibi destinatas et bis delatas omnino recipere rennuerunt. |
Quelle |
echt |
Synode |
875 Oktober–Dezember Mitte |
||
Cetera vero, quae communi consulant utilitati, cum Arsenio venerabili episcopo, apocrisiario et misso apostolicae sedis, quem illas in partes direximus... |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
865 März–Dezember |
||
Cetera vero, quae, ne modum excederemus epistolarem, huic paginae inserenda non duximus, Arsenio reverentissimo et sanctissimo episcopo, apocrisiario et misso apostolicae sedis et consiliario nostro... |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
865 März–Dezember |
||
Ceterum, quod dicitis, ut Liutuuardum venerabilem episcopum communem fidelem nostrum ad nos premittatis, valde in Domino gratulamur et, cum eum pro communi utilitate semper desudare cognoverimus, magnum nobis gaudium in adventu illius nascetur, eo quod in ipsius presentia vestram intuebimur excellentiam. |
Quelle |
echt |
Reise zum Papst |
880 November–Dezember |
||
Commonitorium Dominico episcopo Iohanni et Stephano presbyteris euntibus ad Sclavos. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
885 Ende–886 Anfang |
||
Constituit denique consultu Romanorum principum in Urbe Roma Arsenium quendam episcopum sanctitate et scientia adornatum et apocrisiarium sedis Romanae deditque illi adiutorem Johannem diaconum et archicancellarium suumque secretarium, qui postea Reatinus episcopus effectus est, unde iam electus erat. |
Quelle |
echt |
Ernennung für ein Amt |
864 |
||
Cui cum tantae fuisset castitatis digneque conversationis magisterium enarratum, ilico eum ex monasterio quo pie degebat exire iubens, ad sanctae matris ecclesiae gremium perduxit, atque ut suo semper servitio familiariter permaneret, Lateranensi patriarchio esse praecepit; subdiaconum quoque eum ob suae famam vitae laudabilis fecit. |
Quelle |
echt |
Liber pontificalis (Duchesne II), S. 106 |
Weihe |
827 Oktober–844 Januar 25 |
|
Cuius nos crebris petitionibus et misericordiae largitate commoti vestram regalem excellentiam his apostolatus nostri apicibus praesentibusque legatis, Radoaldo videlicet et Iohanne reverentissimis et sanctissimis episcopis, dilitiosis nostris, valde precamur [...]. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
862 November Ende |
||
Cuius rei gratia ad eosdem fratres et coepiscopos nostros metropolitas epistolas, sicut et vobis, direximus, ut, quia penes illos hanc, causis quas superius meminimus obsistentibus, cumvocare non possumus, ipsi ad nos venire vel binos suffraganeorum suorum transmittere studeant. Quas rogo sanctitas vestrae recipiens singulas quasque, quibus a nobis missae sunt, per idoneum missum destinare sine mora procuret. |
Quelle |
echt |
Weiterleitung |
864 November–Dezember |
||
Cuius rei nuntium cum Quirinus subdiaconus unus ex his, qui priori legatione fungebantur, ad imperatorem detulisset [...]. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
824 Juni Mitte–Juli |
||
Cuius rei sollicitudinem sanctitas tua specialiter quodammodo certamine suscipiens vice nostra tam reges quam ceteros Dei vel mundi ministros admonendo, suadendo et prohibendo a cupiditatis vel avaritiae vitio comprimat et compescat, ut scilicet unusquisque suis contentus alienum non subripiat, non sollicitet, non usurpet, praecipue ut regnum quondam regis Hlotharii, quod carissimo filio nostro domino imperatori iure debetur, vel homines in eo degentes mortalium nullus invadat, nullus commoveat, nullus ad se conetur inflectere. |
Quelle |
echt |
Vermittlung |
869 September 5 |
||
Cum eum intueret papa Gregorius almificus peritum doctrinis atque proficuum, in sancta illum constituit Romanam ecclesiam subdiaconum. |
Quelle |
echt |
Liber pontificalis (Duchesne II), S. 140 |
Weihe |
827 Oktober–844 Januar 25 |
|
Cum quibus et suos legatos direxit, Michahelem scilicet episcopum et Arsafium atque Theognostum protospatharios, et per eos pacem a Niciforo inceptam confirmavit. […] Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
812 Mai Ende–Juni |
||
Cum quibus, quoniam per Vulgaricum regnum iter usque Constantinopolim terra tenus tenditur, ut quicquid de sancta Constantinopolitana aecclesia, licet iam per Orientem hoc ipsum idem papa semel et bis apostolicis litteris divulgatum habuerit, apud se decretum existeret, eidem per suos legatos aecclesiae notum faceret, Donatum episcopum Ostiensem Leonemque presbiterum sanctae Romanae aecclesiae, necnon et Marinum sanctae sedis diaconum apostolicae, missos idoneos que direxit [...]. |
Quelle |
echt |
Liber pontificalis (Duchesne II), S. 164 |
Legation/Gesandtschaft |
866 November 14–Dezember |