Suche nach Zitaten
Zitat (trunkiert)
Fälschungscharakter
Werk
Typ
Kategorie
Belegzeit zwischen
und
Belegstelle (trunkiert)
Sortieren nach
Ergebnisse pro Seite
Zitat
Typ
Fälschungscharakter
Nachweis
Ereignis
Kategorie
Belegzeit
814 [...] And both Archbishop Wulfred and Wigberht, bishop of the West Saxons, went to Rome.
Übersetzung
echt
Reise zum Papst
814–815
<Iohannes VIII. Paulo episcopo>. [...] Dic ergo eis [...]. Ne suscipias occasionem excusationis prohibentem te vel fratrem nostrum Methodium transire ad Pentepulcum [...]. Ceterum previde ac de separatione coniugatorum maximam curam assumas [...]. De percussoribus vero Lazari monachi vide [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
873 März–Mai
A Nicola Romanae sedis pontifice per Arsenium apocrisiarium petitur ut eidem papae legatos suos liceat pro quibusdam causus aecclesiasticis ad Karolum mittere [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
864 November–Dezember
ALLOCUTIO PAPAE HADRIANI PRIMA AD CONCILIUM QUOD CONVENIT CONTRA PHOTIUM, LECTA PER IOHANNEM ARCHIDIACONEM SANCTĘ ROMANĘ ECCLESIĘ. [...] RESPONSIO CONCILII PRIMA, LECTA EST A GAUDERICO HONORABILISSIMO EPISCOPO BELLITERNENSIUM ECCLESIAE. [...] ALLOCUTIO SECUNDA PONTIFICIS, QUAE LECTA EST PER MARINUM DIACONUM. [...] HONORANDUM CONCILIUM PER FORMOSUM SANCTISSIMUM EPISCOPUM SANCTAE PORTUENSIS ECCLESIAE EXCLAMAVIT: [...]. ALLOCUTIO TERTIA PONTIFICIS, QUAE LECTA EST PER PETRUM DIACONUM. [...] SUGGESTIO CONCILII AD SUMMUM PONTIFICEM, QUAE LECTA EST PER BENEDICTUM NOTARIUM ET SCRINIARIUM. SUBSCRIPTIO PAPĘ HADRIANI. Hadrianus episcopus sanctę catholicę et apostolicę Romanę ecclesię his sententiis nostris a nobis promulgatis, sicut superius legitur, manu propria subscripsi. Iohannes archiepiscopus Pergę Pamphylię, apocrisiarius sanctissimi Ignatii patriarchę Constantinopoleos, locum et personam eius retinens et totius sanctę synodi, quę sub ipso est, prępositis sententiis consensi et subscripsi propria manu. Iohannes episcopus sanctę Fanensis ecclesię sententiis his, quę a nobis promulgatę sunt, sicut superius legitur, consensi et manu propria subscripsi. Iohannes episcopus sanctę Forosemphronensis ecclesię similiter subscripsi. Dominicus episcopus sanctę Egubiensis ecclesiae similiter subscripsi. Gerardus episcopus sanctę Lucarum ecclesiae similiter subscripsi. Petrus episcopus sanctę Gavensis ecclesiae similiter subscripsi. Iohannes episcopus sanctę Falaritanę ecclesię similiter subscripsi. Sergius episcopus sanctę Savinensium ecclesię similiter subscripsi. Bonifatius episcopus sanctę Bleranensis ecclesię similiter subscripsi. Hildericus episcopus sanctę Tuderninensis ecclesiae similiter subscripsi. Iohannes episcopus sancte Ferentinensis ecclesiae similiter subscripsi. Stephanus episcopus sanctę Nepesinę ecclesię similiter subscripsi. Hildeprandus episcopus sanctę Berolanensis ecclesiae similiter subscripsi. Florus episcopus sanctę Manturianensis ecclesię similiter subscripsi. Donatus episcopus sanctę Ostiensis ecclesiae similiter subscripsi. Gaudericus episcopus sanctę Belliternensis ecclesię similiter subscripsi. Formosus episcopus sanctę Portuensis ecclesię manu propria subscripsi. Crescentius episcopus sanctae Cerensis ecclesiae manu propria subscripsi. Petrus episcopus sanctae Perusinę ecclesiae similiter subscripsi. Albinus episcopus sanctae Anagniensis ecclesię similiter subscripsi. Adoaldus episcopus sanctę Balneoregensis ecclesię manu propria subscripsi. Iohannes episcopus sanctae Triumtabernensis ecclesię similiter subscripsi. Leo episcopus sanctae Alatrinensis ecclesię manu propria subscripsi. Stephanus episcopus sanctae Gallisanę secclesiae similiter subscripsi. Paulus episcopus sanctę Albanensis ecclesię similiter subscripsi. Martinus episcopus sanctae Narniensis ecclesię manu propria subscripsi. Iohannes diaconus locum retinens episcopatus Orbinensis ecclesię similiter subscripsi. Petrus episcopus sanctę Senogalliensis ecclesię similiter subscripsi. Ioseph episcopus sanctę Pensaurensis ecclesiae similiter subscripsi. Iohannes episcopus sanctae Signiensis ecclesiae similiter subscripsi. Stephanus episcopus sanctę Suanensis ecclesiae similiter subscripsi. PRESBYTERI Georgius archipresbyter sanctę Romanae ecclesię tituli sancti Laurentii, qui appellatur Lucinae, his sententiis a nobis promulgatis, sicut superius legitur, consensi et manu propria subscripsi. Romanus presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sanctorum Iohannis et Pauli similiter subscripsi. Maio presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sancti Cyriaci similiter subscripsi. Petrus presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sancti Chrysogoni similiter subscripsi. Ursus presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sanctae Pudentianę similiter subscripsi. Romanus presbyter sanctę Romanę ecclesiae tituli sancti Styxti similiter subscripsi. Iohannes presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sanctae Priscę similiter subscripsi. Iohannes presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sancti Eusebii similiter subscripsi. Leoninus presbyter sanctę Romanę ecclesię tituli sanctorum quatuor coronatorum similiter subscripsi. Iohannes archidiaconus sanctę apostolicę sedis his sententiis a nobis promulgatis, sicut superius legitur, consensi et propria manu subscripsi. Leontius diaconus sanctę apostolicę sedis similiter subscripsi. Leo diaconus sanctae apostolicę sedis similiter subscripsi. Marinus diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi. Petrus diaconus sanctae apostolicae sedis similiter subscripsi.
Quelle
echt
Synode
869 Juni Anfang
ARSENIUS DIVINO NUTU EPISCOPUS MISSUS ET APOCRISIARIUS SUMMAE SANCTAE CATHOLICAE ATQUE APOSTOLICAE SEDIS ET BEATORUM APOSTOLORUM PRINCIPUM PETRI ET PAULI ULTIMUS FAMULUS ET LEGATUS DOMINI NICOLAI PONTIFICIS ET UNIVERSALIS PAPAE OMNIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ATQUE OMNIBUS SANCTAE ECCLESIAE DE FIDELIBUS GALLIAE GERMANIAE AC NEUSTRIAE COMMORANTIBUS.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
865 März–Dezember
Abbas [...] nomine Adalricus taliter cum reverentissimo archiepiscopo Barnoino limina S. Petri acceleravit.
Quelle
echt
Reise zum Papst
891 Oktober–November Anfang
Actardum Namneticę quondam sedis venerabilem episcopum, exilium, vinclum, mare, dura pericula passum, sed gratia dei liberatum, Nortmannis nimium Brittonibusque vicinum - ac perinde civitas sibi commissa, olim florentissima, nunc exusta et funditus diruta, redacta per decennium cernitur in heremum - fidelem legatum nostrum vestrae sanctissimę paternitati dirigimus, quod littere nostrae minus habent, pro tempore et per spatium vobis placens verbotenus significandum.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
868 März Mitte
Actio septima. Mense martio, die XIII. Indictione XIII. die Dominica, praesidente Photio sanctissimo domino nostro in dextra parte Catecumeniorum magnae ecclesiae, et cum eo considentibus Paulo et Eugenio sanctissimis episcopis, et Petro religiosissimo presbytero cardinali et legato antiquae Romae […].
Quelle
echt
Synode
879 November–880 März 13
Ad Aquileiensem. Novimus vestram beatitudinem a nonnullis de quibusdam exterius diffamari, quod profecto in synodali est conventu interius et perspicacius ventilandum et secundum sui qualitatem regulari censura modis omnibus finiendum. Sed credimus divina favente gratia vos coram positos ita insontes inveniendos, ut veritas exagitata non de vobis ceni, quod absit, sed unguenti commoti iocundum reddat odorem; nisi forte absentia procurata vera, quę dicunter de vobis, comprobet et penam merito irroget, quę, si adesset, magistra iustitia forsitan retundisset.
Quelle
echt
Synodaleinladung
877 Mai 27
Ad hanc nostrae igitur humilitatis vicem cunctis provinciis trans Alpes constitutis Drogonem archiepiscopum Metensem, gloriosi quondam Karoli imperatoris filium [...] cauta deliberatione constituimus.
Quelle
echt
Ernennung für ein Amt
844 Juni 10–15
Adeptus igitur Pontificalis culminis dignitatem illico Romam ire, Domnumque Papam Stephanum adire studuit, ut Pallium pariter & privilegium ab eo acciperet [...]. Hic namque postquam Romam feliciter abiit, Apostolorum auxilia supplex ac devotus expetiit; ac deinde modico temporis intervallo exacto, quem prædiximus Romanum Pontificem adiit, a quo gloriose susceptus, omnia quæ ab eo petiit libentissime impetravit; unde & litteras ab eo accepit, adversus quemdam Selvam editas, qui se clam furtimque Archiepiscopum fecerat, contra fas contraque omnia Canonum instituta [...].
Quelle
echt
Reise zum Papst
885 September–886
Adrianus, natione Romanus, ex patre Benedicto, sedit ann. I mens. IIII.
Quelle
echt
Altera quidem die, praedicti episcopi cum universo clero ac populo Emilianae titulo convenerunt, in quo etiam Augusti sepius dicti legati frementes magnaque tumentes supervia pervenerunt [...]; in quo etiam Ostie Albanique antistites coactos introduxerunt, quos molliori sermone blandisque reducere adulationibus decertabant et postmodum asperis promissionibus circumdabant, quibus stridula etiam voce dicebant: "Nullatens votam possidere potestis, sed capitali subiacebitis sanctione, nisi consecrationis Anastasio gratiam dederitis. Illi autem ante se morti tradere proferebant, membratimque se laniari quam deposito, anathemato damnato, consecrationis tribuerent benedictionem. Arguebant autem eosdem missos et universas demonstrabant sacrae responsiones Scripturae, qualiter nullatenus eundem depositum ordine quo poscebant constituere valuissent. [...] Ilico praedictus Anastasius magna cum turpitudine de patriarchio eiectus et expulsus est, ut omnes multimodas orthodaxe cultores fidei domino nostro Iesu Christo persolverent grates.
Quelle
echt
Weihe
855 September 29
Amantissimo filio Guaiferio principi. [...] Idcirco monentes hortamur et rogando iubemus, uti in semel tua percepta bonitate perseveres [...]. Et ideo nosse gloriam tuam cupimus, quia ex parte Amalfitanorum nullum nobis iuxta condictum placitum studuerunt prebere adiutorium navali certamine a Traiecto usque Centumcellas.
Quelle
echt
Mandat
878 Januar–Februar
Amolo Taurinensis dixit: Non hic apostolica facta est sententia; quia primitus destruxerunt, et postea idipsum rehedificare conati sunt. Iohannes Aritinus dixit: Ut malum in ęcclesia perpetratum funditus eradicetur. Sancta synodus acclamavit: Et nos ac petimus ac omnes optamus. Et audita est iussio apostolica, ut daretur responsum. Petrus Albanensis dixit: Interfui, sed coacte. Interrogatus Silvester ab Amolone, dixit, interfuisse illi synodo, Ildegerius Laudensis dixit: Culpabilem hesterno in conspectu omnium te reddidisti, qualiter interfuisses synodo. Amolo Taurinensis dixit: Silvester Portuensis, dic, fuisti in electione Formosi pape? Qui dixit: Interfui, et omnes illum intrhonizavimus. Adelardus Veronensis dixit: Dic, Sylvester, si fuisti in synodum Franciae? Respondit: Interfui. Item interrogatus, si interfuisset illi orrende synodo Romę? Respondit: Interfui, sed coacte. Interrogatus Iohannes Bellitranus, si interfuisset illi synodo, respondit: Interfui coactus et invitus. Similiter interrogatus Iohannes Gallisanus, si interfuisset, respondit: Interfui coacte. Interrogatus similiter Stefanus Ortensis si interfuisset, respondit: In fine fui, et subscripsi coacte. Interrogatus etiam Iohannes Tuscanensis, respondit, non interfuisse, sed postea subscripsisse coacte. [...] Interrogati Petrus presbyter tituli Eudoxie et Benedictus tituli Damasi, si interfuissent illi synodo? Responderunt interfuisse coacte, et misericordiam petiverunt.
Quelle
echt
Synode
896 Ende/897 Anfang