Suche nach Zitaten
Zitat (trunkiert)
Fälschungscharakter
Werk
Typ
Kategorie
Belegzeit zwischen
und
Belegstelle (trunkiert)
Sortieren nach
Ergebnisse pro Seite
Zitat
Typ
Fälschungscharakter
Nachweis
Ereignis
Kategorie
Belegzeit
Reverentissimo et sanctissimo Romano archiepiscopo sanctę Ravennatis ecclesię. [...] Quibus sane venientibus volumus, ut et vos pariter veniatis kalendas Octubris [sic!], sicut tibi pro celebranda etiam synodo iam preceptum est, quia in presentia nostra causam tuam volumus deliberare, quoniam nos secundum datam nobis divinitus potestatem more precessorum nostrorum vos adiuvare omnino curabimus;
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 Juli
Reverentissimo et sanctissimo Romano archiepiscopo sanctę ecclesię Ravennatis. Sicut iam olim vestrę pręcepimus reverentię, ut pro multis ecclesiarum Dei necessitatibus IIII. idus Octobris Romam venientes synodum pariter celebraremus, nunc iterato his apostolatus nostri litteris fraternitati vestrę iubemus, ut omni mora vel occasione postposita ad denominatam synodum, quam Deo auctore in prędicto tempore celebraturi erimus in ecclesia beati Petri principis apostolorum, cum suffraganies tuis episcopis occurrere nullatenus prętermittatis, quia nos omnium ecclesiarum Dei utilitati et exaltationi, sicut oportet, pari consensu et decreto more pręcessorum nostrorum consulere volumus.
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 September 21
Reverentissimo et sanctissimo Uualaeno venerabili episcopo Metensi. Pręsentium portitor litterarum, Alpertus nomine, lacrimabiliter coram nobis veniens quęstus est, desponsam suam, nomine Uualata, adhuc in parentum domo manentem adulterino concubitu [a] presbitero quodam pregnantem repertam. [...] Quapropter, si ita est, requisitis super his legum et canonum institutis et quid de talibus precipiant, promulgate absque personarum acceptione.
Quelle
echt
Mandat
878 Mai–Oktober
Reverentissimo et sanctissimo Uuilliberto archiepiscopo Aggrippinensi. [...] Preterea de Gedeone, cuius uxorem cum germano istius adulterium perpetrasse fateris, ex parte dubii existentes, utrum verum sit, quod de hoc dicitur, necne, dilectione tuę committimus, ut omni ex parte diligentique cura rei huius veritate comperta, quid super hoc excellentissimus doctor beatus Augustinus in libris de adulterinis coniugiis ad Pollentium dixerit, quidque beatus Innocentius papa vicesimo sexto capitulo statuerit relegens, secundum horum sanctionem ita diffinire procuret, quatenus animabus eorum per pęnitentię remedia subveniri possit et corpora per tuę sanctitatis providentiam secundum Deum in omnibus dirigantur.
Quelle
echt
Mandat
881–882
Reverentissimo et sanctissimo confratri Ansberto venerabili archiepiscopo Mediolanensi [...] iam nunc post tertiam ammonitionem [...].
Quelle
echt
Synodaleinladung
878 November Ende–Dezember Anfang
Reverentissimo et sanctissimo confratri Ansberto venerabili archiepiscopo Mediolanensi [...] iam nunc post tertiam ammonitionem nobis cum confratribus vestris et coepiscopis studete Papiam hac quinta feria proxima adveniente occurrere, zelum Dei atque dolorem audientes, quem pro vobis omnibus patior, [ut,] quid deinceps Deus omnipotens communi vestro consilio decreverit, facere valeamus.
Quelle
echt
Synodaleinladung
878 Dezember Anfang
Reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Romano archiepiscopo sanctę Ravennatis ecclesię. [...] Ideo iubemus dilectioni vestrę, ut omni mora postposita vos cum omnibus suffrageneis vestris episcopis predicto tempore Romam venire studeatis, quatenus eandem synodum nobiscum equaliter celebretis ac de communi salute consideretis.
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 März 5
Reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Romano archiepiscopo. [...] et hac secunde vocationis nostrę auctoritate ad venerabilem synodum, quam Deo favente octavo kalendas Octobris futurę quinte decimę indictionis erimus cęlebraturi, omni occasione vel mora postposita una cum omnibus suffraganeis tuis episcopis venire iubemus, quatinus ibi coram fraterno et venerabili episcoporum cętu pro omnibus tibi obiectis rite examinatis ore proprio valeas respondere et innoxium demonstrare.
Quelle
echt
Synodaleinladung
881 August Mitte–Ende
Reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Romano archiepiscopo. [...] et hac secundę vocationis nostrę auctoritate ad venerabilem sinodum, quam Deo favente octavo kalendas Octobris futurę quintedecimę indictionis erimus cęlebraturi, omni occasione vel mora postposita una cum omnibus suffraganeis tuis episcopis venire iubemus, quatenus ibi coram fraterno et venerabili episcoporum cętu pro omnibus tibi obiectis rite examinatis ore proprio valeas respondere et innoxium demonstrare.
Quelle
echt
Synodaleinladung
881 Juli 27
Rogavit nos fidelis noster Adalrammus Iuvavensis ecclesiae archiepiscopus, quatenus orationis gratia sacrosancta beatorum apostolorum limina licenciam adeundi concederemus, seipsum quoque ut vestrae sanctitati commendare deberemus, obnixe postulavit. Cuius petitioni, quoniam iusta nobis esse videbatur, adsensum praebere dignum duximus, et iuxta quod petiit vestre piae paternitati commendamus; rogamus, ut eum benigne suscipiatis ac illi pallium sanctae auctoritatis vestrae largiri dignemini.
Quelle
echt
Reise zum Papst
824 Juni–November 13
Romane sacerdotium Stephanus suscepit ecclesiae; quem etiam ipse amplo cum cordis diligebat affectu, et cum eum strenue in divinis Scripturis nobiliter contemplaret velocem, protinus illi subdiaconatus concessit officium...
Quelle
echt
Weihe
816 Juni 22–817 Januar 24
Romano archiepiscopo Ravennati. Quia bellica, immo Saravena impediente augustia iuxta sacros canones, quarto scilicet idus Octobris, synodum, sicut volueramus, celebrare nequivimus, oportune valdeque necessario sane previdimus, ut hanc eandem VII. idus Novembris istius quartę decimę indictionis adiuvante Domino convocemus.
Quelle
echt
Synodaleinladung
880 September 29
Romano archiepiscopo Ravennati. [...] Unde auctoritate Dei et beati Petri ac nostra tibi precipimus et pręsenti statuto iubemus, ut nullam omnino sacerdotalem ordinationem pro talibus, quibus es irretitus, criminibus facere quoquomodo presuma, donec octavo kalendas Octobris futurę quintę decimę indictionis ad synodum, quam Deo favente pro ecclesiasticis videlicet utilitatibus secundum sanctorum patrum statuta cęlebraturi erimus, omni postposita occasione venire procures, quatenus sinodali decreto ea, quę de te didicimus, examinata kanonicum finem percipiant.
Quelle
echt
Synodaleinladung
881 Juli Anfang
Romanus, natione Gallisanus, ex patre Constantino, sedit mens. IIII dies XXIII.
Quelle
echt
Rostagno venerabili archiepiscopo Arelatensi et Sitheboodo Narbonensi. [...] mandamus, ut coadunato numero episcoporum eorum causam canonico iudicio finiatis, ita discutiendo et determinando tante pręsumptionis invasionem, ut nemo episcoporum vestrorum contra canonica pręcepta ulterius insurgere sine suo periculo temptet.
Quelle
echt
Mandat
878 September Mitte–Ende