Suche nach Zitaten
Zitat (trunkiert)
Fälschungscharakter
Werk
Typ
Kategorie
Belegzeit zwischen
und
Belegstelle (trunkiert)
Sortieren nach
Ergebnisse pro Seite
Zitat
Typ
Fälschungscharakter
Nachweis
Ereignis
Kategorie
Belegzeit
Reverentissimis et sanctissimis Frottario archiepiscopo Bituricensi et Anselmo Lemovicensi, Acfrido Pictavensi, Dodoni Andecavens, Ratberto Cenomanensi, Hildeprando Saiensi episcopis [...] narrante Adalardo venerabili archiepiscopo pontificium nostrum didicit, qualiter quidam absque omnium legum auctoritate tam comites quamque subditi eorum sancti Mauricii Turonensis ecclesię res invasas ausu temerario teneant.
Quelle
echt
Synode
878 August 11–September 16
Reverentissimo Uuitbodo episcopo et dilecto consiliario nostro. [...] Unde, si Karolummannum posse incunctanter agnoscitis, apud illum, sin autem, apud germanum et equivocum eius, Karolum videlicet gloriosum regem, causas et utilitates sanctę sedis apostolicę prudenti dumtaxat consilio agere [...]. Preterea si talis archicapellanus iamfati Karoli regis, sicut nobis mandastis, venerit nostraque [ad] apostolica vestigia missus properare quęsierit, volumus, ut cum eo ad nos pariter veniatis, ut communi tractatu, quid pro ecclesię Dei exaltatione agendum sit, pariter consideremus; sin autem ipse Romam non venerit, eo diligenter inquisito causa et voluntates atque devotiones vel Karolimanni vel ipsius germani iamdicti regis nobis litteris vestris sub omni certitudine pręsentaliter innotescatis, ut, quid prospere agendum sit, luce clarius agnoscamus.
Quelle
echt
Vermittlung
879 Juli Anfang–Mitte
Reverentissimo Ysaac venerabili episcopo Lingonensi. [...] Quapropter Domino auxiliante apud Trecas synodum sumus celebraturi, ad quam sanctitatem tuam volumus omnino adesse.
Quelle
echt
Synodaleinladung
878 Juni Mitte
Reverentissimo et sancitissimo Landolfo episcopo Capuano. [...] Inter hec tua benigna fraternitate et dilecti filii nostri Gaiferii principis mediante pactum in decem milium mancusorum cum Amalfitanis eotenus fecimus [...].
Quelle
echt
Vermittlung
877 Juni–Dezember
Reverentissimo et sanctissimo Ansperto archiepiscopo Mediolanensi. [...] Pro quibus videlicet tot evidentissimis culpis et temerariis presumptionibus a te peractis ima cum veneranda synodo ante sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus habita secundum immutilatam Africani concilii regulam te ad concilium nostrum non occurrentem neque excusationem tuam in tractoria subscribentem neque iustam rationem impedimenti tui apud nos, omnium vestrum primatem, reddere curantem omni prorsus ecclesiastica communione sancti Spiritus auctoritate privavimus, quousque tuam specialem pręsentiam nobis et sedi apostolicę exhibere curaveris.
Quelle
echt
Synode
879 Mai 1
Reverentissimo et sanctissimo Ansperto archiepiscopo sanctę Mediolanensis ecclesię. [...] Propter quod fraternum sanctitatis vestrę collegium his nostris apostolicis litteris more pręcessorum nostrorum vocamus et in consortium nostrę sollicitudinis apostolica dumtaxat auctoritate asciscimus et quasi membrum capiti suo adherens kalendas Maias huius duodecime indictionis ad synodum auxiliante Domino nobiscum celebraturos cum omnibus suffraganeis e vestris episcopis Romam venire iubemus [...].
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 März Mitte–April Mitte
Reverentissimo et sanctissimo Arpaldo episcopo Asculano. [...] ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos missis ex more auctoritatis nostrę litteris fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus.
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 Mai Mitte–September
Reverentissimo et sanctissimo Athanasio episcopo Neapolitano. [...] Tamen nostrę voluntatis affectum per Petrum venerabilem diaconum tuum communemque filium tue dilectioni innotescendum mandavimus, quoniam te quasi proprium filium diligentes in omnibus nostris volumus habere consortem.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
879 März
Reverentissimo et sanctissimo Athanasio episcopo sanctę Neapolitanę ecclesię. [...] Hunc vero diaconum tuum, qui pro tuo amore in nostro servitio tanto tempore fideliter mansit, sanctitati vestrę in omnibus commendamus, ut dignum a vobis reconpensationis honorem percipiat.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
879 März
Reverentissimo et sanctissimo Athanasio episcopo sanctę ecclesiae Neapolitanę dilecto confratri nostro. [...] Porro hunc Petrum venerabilem diaconum vestrum, quia eum vestrę ecclesię et civitati Neapolitanę in omnibus fidelem esse cognoscimus, vobis in omnibus commendamus, ut pro nostro eum amore benigne semper retinere dignemini.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
878 Januar
Reverentissimo et sanctissimo Iohanni Papię episcopo. [...] epistolamque suffraganeis episcopis Ravennatis ecclesię, – hi sunt: Paulo Placentinę et item Paulo Regio atque Leuduino Modonensi, – cum celeritate mittere procuretis [...].
Quelle
echt
Weiterleitung
878 November Ende
Reverentissimo et sanctissimo Landulfo episcopo Suricorum. [...] nam et nos presenti legato nostro, Uualperto reverentissimo episcopo dilecto consiliario nostro, precipimus, ut, si nostra salubria monita adimplere contempseris, ex nostra auctoritate te excommunicare procuret.
Quelle
echt
Vollmacht
880 Juli Anfang–Mitte
Reverentissimo et sanctissimo Liutohardo episcopo sanctę ecclesię Bercellensis. Dilectioni vestrę familiari quodammodo pioque affectu veluti fidelissimo nobis mandantes committimus, ut recipientes hanc nostri apostolatus epistolam legatione nostra dilecto ac spiritali filio nostro Karolo excellentissimo regi pro Ieronimo videlicet Lausonensi episcopo directa [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
880 Juni 20
Reverentissimo et sanctissimo Romano Archiepiscopo Ravennati [...] Unde iterum presenti apsotolatus nostri statuto iubemus fraternitati tuę, ut huic Iohanni venerabili diacono commendito nostro, qui ad nostram apostolicam sedem confugiens, preiudicium a te sibi illatum ferre non valens nostro se petiit apostolico pręsidio adiuvari, et ideo nos solita misericordia moti apostolica tibi benignitate mandamus, ut eum in gremio sanctę tuę ecclesię benigne recipias et monasteria seu et res, quas illi tui occupaverunt ministri, libenti animo pro amore nostro pręsentaliter reddas et, que de ipsis rebus a tuis ablata sunt, modis omnibus restituas, ita sane ut ei deinceps ad nostras apostolicas aures non sit necessarium reclamare.
Quelle
echt
Vermittlung
882 August Ende
Reverentissimo et sanctissimo Romano archiepiscopo sanctę Ravennatis ecclesię. [...] Quibus sane venientibus volumus, ut et vos pariter veniatis kalendas Octubris [sic!], sicut tibi pro celebranda etiam synodo iam preceptum est, quia in presentia nostra causam tuam volumus deliberare, quoniam nos secundum datam nobis divinitus potestatem more precessorum nostrorum vos adiuvare omnino curabimus;
Quelle
echt
Synodaleinladung
879 Juni