Suche nach Zitaten
Zitat |
Typ |
Fälschungscharakter |
Nachweis |
Ereignis |
Kategorie |
Belegzeit |
---|---|---|---|---|---|---|
Propter quod Karolus tunc imperator Iulittę scilicet filius a Iohanne octavo papa multis epistolis interpellatus, Lambertum ducem et fratrem eius Guidonem illi in auxilium destinavit, cum quibus idem apostolicus [bricht ab] |
Quelle |
echt |
Vermittlung |
876 März |
||
Propterea Wilbertum tuum marchionem nostrumque fidelem, a quo Iohannes Romanae ecclesiae lector gravem pertulit contumeliosam iniuriam, sic a dignitate depone honoris uti periurum et sacrilegam, si nostra perfrui benedictione cupis et inter catholicas computari filias, secundum quod te credimus esse. |
Quelle |
echt |
Vermittlung |
872 Dezember 14–882 Dezember 15 |
||
Pręsenti quoque Petro venerabili episcopo valde nobis credulo et dilectissimo familiari nostro summam benivolentiam, quęsumus, exhibe et ei utpote a tanta sede directo familiaritatis locum apud domnum augustum congruentissimum tribue atque ut nobismetipsis illi credulitatem penitus adhibens ea, quę verbis retulerit, studio tuo operibus impleantur. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
882 März Ende |
||
Pręsentium latorem Petrum cardinis ecclesię nostrę presbyterum glorię vestrę plurimum commendamus eumque ad nos, quęsumus, cum vestris missis atque opitulatione festinanter remittite. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
878 Mai Anfang |
||
Pręsentium portitor litterarum, Alpertus nomine, lacrimabiliter coram nobis veniens [...]. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
878 Mai–Oktober |
||
Qua pro causa dictus papa bis venit Capuam; [...]. Qua oneratus intentione, Landonulfum pridem electum consecravit episcopum in ecclesia beati Petri Capuam, cunctumque episcopatum inter ambos aequa sortione dividi precepit. |
Quelle |
echt |
Weihe |
879 September Ende |
||
Quae etiam mirifico ordine dedicatae sunt a venerabilibus patribus, duodecim scilicet e sanctissimis episcopis, quorum nomina ob venerationem et memoriam illorum huic opusculo annectenda esse iudicavimus. Hi sunt: Meginhardus Rothomagensis aecclesiae venerabilis archiepiscopus, Georgius, Absalon, Gerfridus, Pleon, Hildiwardus, Teodoinus, Idelmarus, Benedictus et Kellanus, preclarissimi episcopi, Iohannes vero et Passivus sancte Dei Romanae aecclesiae legati, presules nobilissimi. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
795 Dezember 27–816 Juni 12 |
||
Quae videlicet exemplaria una cum commonitorio, quod praefatis fratribus nostris pro hac eadem causa ad Hlotharium regem missis dedimus, per fratrem et coepiscopum nostrum Odonem vestrae sanctitati transmisimus. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
863 April 29–Mai |
||
Qualiter Ragenaldus Castri Felicitatis [...]. Sed quia idem Romam veniens purgacionis sue tempus preripuit et indicta pro se sinodo deputatum sibi a nobis locum fraudulentus excedens more furis per Urbis se muros deiecit et vera fuisse crimina, que sibi illata sunt, iudicium subterfugiens propalavit, hunc auctoritate Dei omnipotentis sanctorum apostolorum principum et nostre mediocritatis ab omni ecclesiastica simulque et Christiana communione penitus sequestramus. |
Quelle |
echt |
Synode |
875 März–April |
||
Qualiter Ragenaldus Castri Felicitatis episcopus super homicidio tam penes apostolicam, quam penes imperatoriam sedem publico murmure fuerit denotatus et Gregorio dilecto filio nomenclatore misso et apocrisiario e sanctę sedis nostre cum Georgio illustri magistro militum ac vestario sacri nostri patriarchii apud dilectissimam filiam nostram imperatricem augustam consistente a matre perempti iuvenis aliisque parentibus fuerit impetitus [...]. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
875 Januar–Februar |
||
Qualiter autem aut quomodo vel quando veniat vel adducatur seu interdum custodiatur, praefato confratri nostro communi legato Actardo archiepiscopo vobis in mandatis et alia clandestina commisimus manifestanda. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
872 Juni |
||
Quam a Sergio scriniario nostro scribi praecepimus mense Ianuario. Data XV. kal. Februarii per manum Eustachii primicherii sanctae sedis apostolicae, imperante domino Karolo piissimo, consule augusto a Deo coronato, magno pacifico imperatore, anno secundo post consulatum eiusdem domini, indictione X. |
Quelle |
unecht |
Boehmer, Fälschungen, S. 156 Nr. 8 |
Privilegierung |
802 Januar 18 |
|
Quamobrem destinatis in diversa loca cum epistolis - id est, ubi solus illum rumor latitare fatebatur - missis nostris, videlicet sanctissimis episcopis, ratum eum [Radoald] duximus convocari. |
Quelle |
echt |
Synodaleinladung |
863 Dezember–864 Oktober |
||
Quando altera vice pro his, quae dixi, tractandis ad Tusiacum veni, adportavit mihi et episcopis regni nostri Boso ex parte domni apostolici epistolas quasdam nepoti nostro et episcopis regni sui mittendas…
|
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
860 August–September |
||
Quapropter a latere nostro religiosissimos episcopos Landulphum Capuanum et Romanum misimus quibuscum ut sanctitas tua conveniat hortamur; Theophylactum quoque Ancyrae metropolitam et Petrum fidelem nostrum. |
Quelle |
echt |
Mansi, Coll. XVI, Sp. 439 |
Legation/Gesandtschaft |
892 Anfang |