Suche nach Zitaten
Zitat (trunkiert)
Fälschungscharakter
Werk
Typ
Kategorie
Belegzeit zwischen
und
Belegstelle (trunkiert)
Sortieren nach
Ergebnisse pro Seite
Zitat
Typ
Fälschungscharakter
Nachweis
Ereignis
Kategorie
Belegzeit
Piissimus autem praesul adventium archiepiscoporum dum prestolaretur illorum, ecce, superna dirigente clementia, idem Theutgaudus et Guntharius archiepiscopi Romanam urbem adeuntes, vestigiis huius presulis se sacris presentari petierunt. [...] Denique convocata synodo in Lateranensi post haec palatio sub Apostolis, inventi sunt idem, ut dictum est, archiepiscopi, unde damnationis notam incurrerent, precipue quia auctores se tanti divortii fuisse clamabant et sententiam quam in Ingiltrudin uxorem Bosonis, que eundem virum suum Bosonem per septenne tempus reliquerat, neque exommunicata etiam et a summae sedis pio papa ligata et anathematizata [extiterat] ad eum reverti curaverat, communicantes et conversantes cum ea, immo loquentes, dissolvisse se non negabant; et epistolam pii pontificis, sicut in illis ab illis male compositis gestis in scrinio huius sedis repositis declaratur, ad libitus falsaverunt. Tunc iudicante et eodem sancto presule cum sinodo decernente, sacerdotali honore privati sunt et depositionis censuram merito incurrerunt. In hac quidem sinodo benignus Metensem synodum, ubi gesta illa contra voluntatem Dei et suam digesta fuerant, ilico papa cassavit, et quaedam necessaria in sancta Ecclesia capitula promulgavit.
Quelle
echt
Synode
863 Oktober 30
Plura quidem vobis super his scriberemus, sed quia idoneos ac reverendos fideles nostros vestrosque devotos amicos, Gaudericum videlicet et Zachariam episcopos, diliciosos et consiliarios nostros, vobis direximus, qui vestrę glorię ea, quę litteris desunt, verbis poterunt enarrare, omisimus scribere; quibus sane, quę vobis verbotenus dixerint, quasi nobis credere non dubitetis.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
878 Januar
Porro scito nos fratri et coepiscopo nostro Remigio Lugdunensi antistiti praecepisse, ut te prius adiens nostras dilectioni tuae litteras porrigat [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
866 April 4–Mai
Porro scitote nos fratri et coepiscopo nostro Remigio Lugdunensi antistiti praecepisse, ut, si restitutioni praefatorum frater et coepiscopus noster Hincmarus consentire solius suae auctoritas ausu veretur, ad convocandum statutum sententia nostra iam designatum concilium epistolas nostras sibi delatas vobis, quibus a nobis detinatae sunt, mittere satagat.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
866 April 4–Mai
Porro, ne iustitiam tegere nostrae tantum videamur voluntatis arbitrio ac per hoc aestimemur canonicis legibus contraire, sancimus atque decernimus, quatinus saepedictus Rothadus venerabilis episcopus paratus sit omni regulariter poscenti de se, quia Deo propitio nulli parti favere volumus contra iustitiam, coram sedis apostolicae praesule reddere rationem.
Quelle
echt
Synode
865 Januar 21–22
Post Romanum pontificem in hoc anathemate consenserunt Iohannes archiepiscopus Ravennatis, Nottingus et Sigilfredus, episcopi domni imperatoris, et VI episcopi ad praedictum archiepiscopum pertinentes, quorum notitiam non recolimus, et alii tam ex Romana urbe quam ex aliis numero LVI, absque presbiteris et diaconibus sanctae Romanae ecclesiae.
Quelle
echt
Synode
853 Juni 19
Post haec cum epistolis decessoris sui, sicut ab eo fuerant ordinati, Donatum episcopum Hostiensem et Marinum diaconum Constantinopolim destinavit. Quibus eiusdem epistolas, suo tantum nomine titulatas, et commonitorium, sed et Stephanum Nepesinum episcopum sociavit, eisque precepit ut omnem scandalum aecclesiae Constantinopolitanae sollerter sopirent, consecratis a Methodio et Ignatio sub satisfactione libelli, quem de scrinio susceperant, proprias aecclesias redderent, Photianis vero sub eadem ac districtiori satisfactione communicarent quidem, sed sacerdotum usque recidivam sedis apostolicae sententiam, manente sanctissimi papae Nicolai iudicio, protelarent.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
869 Juni 10
Post haec vero, Ebbo quidam et Bartholomeus archiepiscopi, qui pro criminibus suis, privato honore, ab ecclesia fuerant expulsi, sanctissimo pontifici postulabant ut eos reconciliare ac pallium eis tribuere dignaretur. Quos etiam idem praesul nec communionem inter clericos dignos esse suscipere dicebat, sed inter communem populum communicandi licentiam tantummodo haberent.
Quelle
echt
Synode
844 Juni 10–15
Post mortem uero iam dicti Leonis dignae memoriae praesulis ipse anathematizatus atque depositus Anastasius seculari potentia rediens ab abditis, quibus sicut fur latitauerat, locis, diabolica fraude seductus inretitusque caligine, latronum more hanc quam non debuerat introire aecclesiam inuasit, uelut aethnicus atque barbarus, ad perditionem suae animae atque periculum huius uenerandae synodi cum suis nequissimis consentaneis atque sequacibus picturam destruxit imaque deiecit, quam beatissimus papa Benedictus atque egregius restaurauit et lucifluis coloribus decorauit.
Quelle
echt
Synode
855 Oktober 6
Post paucos autem dies iussit eos, qui pontificem anno superiore deposuerunt exhiberi [...] et habita de eis questione secundum legem Romanam ut maiestatis rei capitis dampnati sunt. Pro quibus tamen papa pio affectu apud imperatorem intercessit [...] pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt. Huius factionis fuere principes Paschalis nomenclator et Campulus sacellarius et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eadem sententia dampnati sunt.
Quelle
echt
Gerichtsverhandlung
800 Ende–801 Anfang
Postea accipientes Paulus et Eugenius et Petrus sanctissimi legati antiquae Romae membranas, subscripsit unusquisque eorum. […] Paulus minimus episcopus sanctae Anconitanae ecclesiae et legatus sanctae Apostolicae sedis […] propria manu subscripsi. Haec eadem etiam Eugenius Dei amantissimus episcopus sanctae ecclesiae Ostiensis et Petrus religiosissimus presbyter et cardinalis propria manu subscripsit.
Quelle
echt
Mansi, Coll. XVII, Sp. 295-298
Synode
879 November–880 März 13
Postmodum autem sepius dictus Christi minister Benedictus electus Hadrinanum insigne secundicerium sanctae sedis apostolicae illis atque Gregorium ducem obviam direxit. [...] Properantibus quidem martyris iamfati basilicam, ipsi de quibus iam supra legati meminimus, cum eodem deposito anathematoque presbitero, episcopos clerumque Romanae plebis ac proceres obviaverunt, pariter cum quibus Neronis quitantes per campum, urbis iam moeniis properabant, Adrianum quoque, insignem secundicerium, de quo supra retulimus, vallatim custodibus deducebant; Gratianum vero, sacri superiste patrarchii, atque Theodorum scriniarium adprehendentes, reclusus lanceis retinebant et astrictos, quod nullatenus Augusti iussione praeciperant eorumque nec voluntate dictaverant; sed hoc infelix depositi praesumptio agebat presbiteri.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
855 September Mitte–Ende
Postmodum vero, dum ducti fuissent iniquissimi illi malefactores, videlicet Paschales cum Campulo et sequaces eorum in praesentia piissimi domni imperatoris [...] unus alterius se condempnantes manifestabant ipsorum reatum. Qui dum tales crudeles e iniquos eos piissimus imperator cognovisset, in exilio partibus Franciae misit.
Quelle
echt
Gerichtsverhandlung
800 Ende–801 Anfang
Postquam Ardulfus rex Nordanhumbrorum reductus est in regnum suum et legati imperatoris atque pontificis reversi sunt [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
808 Dezember 31–809 Januar Anfang
Postremo dilectos fratres meos, Donatum scilicet sanctae ecclesiae Ostiensis et Stephanum sanctae ecclesiae Nepesinae reverentissimos et sanctissimos episcopos, atque filium meum Marinum apostolicae sedis diaconum, consiliarios nostros, tuae commendantes pietati precamur [...]. Commendamus etiam clementiae tuae tam reverentissimum et sanctissimum fratrem nostrum Iohannem metropolitanum Sylei, qui a fratre et coepiscopo nostro Ignatio ad apostolicam sedem directus est, quam etaim gloriosum et spectabilem virum Basilium imperialem spatharium, qui cum eo a Deo conservando tranquillitatis tuae imperio destinatus est; [...].
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
869 Juni 10