Suche nach Zitaten
Zitat (trunkiert)
Fälschungscharakter
Werk
Typ
Kategorie
Belegzeit zwischen
und
Belegstelle (trunkiert)
Sortieren nach
Ergebnisse pro Seite
Zitat
Typ
Fälschungscharakter
Nachweis
Ereignis
Kategorie
Belegzeit
Iohannes Marino et Pulchari. Sed et pro primiciis vestre fidelitatis vobis iniungimus, ut cum aliquibus navibus vestros milites robustissimos presentialiter destinetis, qui quadraginta Sarracenos, qui dudum a Grecorum nostrorum navibus in mare fugere quique postea terrestrium nostrorum militum exspolitati armis omnibus virtute in montis Circei latibulis evaserunt, una cum nostris pedestribus adprehendant, quia nos pro tantillis Sarracenis dromones nostros fatigare nolumus, dum de vobis confidere, sicut et ipsi velle dicimini [...].
Quelle
echt
Mandat
874 Mitte–Ende
Iohannes Petro et Leoni episcopis Venetiae. Universale tandem aliquando nos celebrare concilium multiplex et multifaria nos ecclesiarum necessitas cogit, et ideo pro hac moderanda vel dispensanda octavo kalendas Iulias huius indictionis totis Italię apud urbem Ravennam convenire iussimus sacerdotes [...]. Verumtamen nisi ad hanc saltem presignatam universalem synodum accesseritis, communi cunctorum sententia canonicis legibus subdemini et pro tanta inobędientia merito puniemini.
Quelle
echt
Synodaleinladung
877 Mai 27
Iohannes Uuaiferio principi Salernitano. Quia Neapolitanorum ducis legatos secundum ipsius et vestra scripta prestolato nec contemplati sumus, iterator excellentię tuę scribere cogimur, ut illum a perfidis separatum piis sanctę matris ecclesię gremiis restituamus. In quo quia iam plurimum laborasti, industriam tuam iterum iterumque laborare finetenus exhortamur.
Quelle
echt
Mandat
877 April 25
Iohannes VIII. Annoni episcopo. [...] ut patrimonii in Germania siti curam gereres [...].
Quelle
echt
Verwaltung päpstlicher Patrimonien
873 März–Juli
Iohannes episcopus Annoni Frisinguensis ecclesię episcopo. [...] pro commendatione rerum Romanę ęcclesię provisioni tuę, ut asseris, commissarum. Noveris itaque nuperrime nos litteras dilecto filio nostro Hludouuico regi, sed et episcopis et comitibus Italici regni, qui earum redditus nobis deferri salvos faciant, transmisisse nichilque aliud superesse cognoscimus, nisi ut aurum aliasque species, quas te collegisse fateris, simul cum preteritę indictionis, qui minus fuerunt, redditibus sub omni plenitudine nobis per totum Septembrem futurę VII. indictionis aut per temetipsum deferas aut transmittas, sciens quia, si hoc condicto tempore redditus nobis non venerint, nullius alterius nisi tuę morosę neglegentię specialiter inputandum.
Quelle
echt
Verwaltung päpstlicher Patrimonien
873 März–Juli
Iohannes episcopus Dominico Olivolensi et Leoni Caprensi episcopis. [...] Unde, fratres karissimi, vos in speculo esse pręcipimus et, si quidem predicti episcopi, dextera Excelsi corda eorum immutante, ad concilium nostrum circa idus occurrerint, ut predictum est, Februarias, vos per ipsam regionem morati, quę sunt vere religionis, peragite, ne quis sine perfectis Christianitatis sacramentis abscedat neque penitens minus reconciliatus deficiat et cetera illic interim desint [...] ut ea scientes ad omnium notitiam perferatis et ad hoc, quod decrevimus, exhortari magnopere studeatis.
Quelle
echt
Synodaleinladungsdelegation
876 Dezember 1
Iohannes episcopus Leoni et Petro episcopis. [...] pręcipimus vobis auctoritate Dei et domini nostri Iesu Christi, ut memores antiquorum sanctę Romanę ecclesię legatorum, qui nullis minis, nullis terroribus nullisque mortibus a suis legationibus discesserunt, pręsentaliter auctoritate huius epistolę initium ad nos revertendi facere studeatis et, si permissi fueritis, statim ad nos revertamini.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
876 April 21 – Juni Mitte
Iohannes episcopus apostolicę sedis Petri omnibus Christi ęcclesiis bene valere dicit ista servantibus. Hincmarus Remensis archiepiscopus has constitutiones a nobis promulgatas consensi et subscripsi. Ansigisus ęcclesię Senonensis archiepiscopus subscripsi. Aurelianus ęcclesię Lugdunensis archiepiscopus subscripsi. Rodstagnus ęcclesię Arelatensis archiepiscopus subscripsi. Segebodus ęcclesię Narbonensis archiepiscopus subscripsi. Theodericus ęcclesię Besantionensis archiepiscopus subscripsi. Auterannus ecclesie Ivenenssis archiepiscopus subscripsi. Frotarius ęcclesię Bituricensis archiepiscopus subscripsi. Adalaldus ęcclesię Turonensis archiepiscopus subscripsi. Iohannes ęcclesię Rodomacensis archiepiscopus subscripsi. Isaach ecclesię Limonensis episcopus subscripsi. Otulfus ęcclesię Trecasinę episcopus subscripsi. Inguilvinus ęcclesię Parisii episcopus subscripsi. Adelbertus ęcclesię Silvaneos episcopus subscripsi. Bonus ęcclesię Gotholonensis episcopus subscripsi. Ingomarus ecclesię Ludunensis episcopus subscripsi. Garbaldus ęcclesię Gavallanensis episcopus subscripsi. Rainelmus ęcclesię Nannensis episcopus subscripsi. Odo ęcclesię Belvacensis episcopus subscripsi. Waltarius ęcclesię Aurelianensis episcopus subscripsi. Macharius ęcclesię Ludoensis episcopus subscripsi. Adalicus ęcclesię Biterrensis episcopus subscripsi. Teutarius ęcclesię Gerundensis episcopus subscripsi. Frodoinus ęcclesię Barchinonensis episcopus subscripsi. Iohannes ęcclesię Gamaracensis episcopus subscripsi. Barnarius ęcclesię Gratianopolis episcopus subscripsi. Arnulfus ęcclesię Tolosensis episcopus subscripsi. Rainelmus ęcclesię Meldensis episcopus subscripsi. Aiginulfus ęcclesię Gavaldanensis episcopus subscripsi. Wilmundus ęcclesię Lamoticensis episcopus subscripsi. Radbertus ęcclesię Valentinensis episcopus subscripsi. Gislabertus ęcclesię Garatenis episcopus subscripsi. Aldebaldus ęcclesię Suesionis episcopus subscripsi. Aigfredus ęcclesię Pictavensis episcopus subscripsi. Adalbertus ęcclesię Terravensis episcopus subscripsi. Aliamarus ęcclesię Claramontis episcopus subscripsi. Adargarius ęcclesię Ostudunensis episcopus subscripsi. Landebertus ęcclesię Madasconensis episcopus subscripsi. Aboo ęcclesię Nevernensis episcopus subscripsi. Hictarius ęcclesię Iuvarensis episcopus subscripsi. Rodfredus ęcclesię Uzeticensis episcopus subscripsi. Valdalfredus ęcclesię Uzeticensis episcopus subscripsi. Gibertus ęcclesię Neumasensis episcopus subscripsi. Abbo ęcclesię Magalonensis episcopus subscripsi. Rodbertus ęcclesię Valatinensis episcopus subscripsi. Geraldus ęcclesię Abienensis episcopus subscripsi. Wandalmarus ęcclesię Tolonensis episcopus subscripsi. Leugarius ęcclesię Carcasensis episcopus subscripsi. Audesindus ęcclesię Elenensis episcopus subscripsi. Vuldircus ęcclesię Impuriensis episcopus subscripsi. Nantigisus ęcclesię Urielensis episcopus subscripsi. Valdebertus ęcclesię Romensis episcopus subscripsi. Leo similiter ęcclesię Romensis episcopus subscripsi. Explicit canon Trecasinensis concilii.
Quelle
echt
Synode
878 August 11–September 16
Iohannes episcopus reverentissimo Delto episcopo. [...] Venetiam perge Ursoque duci epistolam destinatam tribue, eamque ut auribus audiendi audiat, instanter admone, nec statutis apostolicę sedis resistere, quin potius humili corde obedire procuret; alteram vero epistolam Felici sanctę ecclesię [Methamaucensis et Petro sanctę ecclesię] Equilensis episcopis, quos ad nos venire iubemus; tertiam quoque Dominico Olivolensis ecclesię et Leoni Caprensis ecclesię episcopis, quos ibi manere volumus, eisque, ut in his, quę Dei sunt, te fideliter adiuvent, pręcepimus, tribue; quartam vero Dominico electo ecclesię Torcellensis dare procura, eosque terribiliter obtestando atque iubendo easdem epistolas in conspectu totius ecclesię et populi teque presente legere facito. Quibus nimirum perlectis tam eosdem episcopos supradictos, hoc est Felicem Matemaucensem et Petrum Equilensem episcopos nec non Laurentium archidiaconum Gradensis ecclesię, abbatem cenobii Altinensis, archidiaconum Torcellensem et archipresbyterum Gradensem cum nepote suo Laurentio Romam in presentiam nostram ex nostra apostolica auctoritate idibus Februariis omni mora vel occasione postposita secundum tenorem epistolę nostrę venire pręcipe.
Quelle
echt
Legation/Gesandtschaft
876 Dezember 1
Iohannes papa Anspertum Mediolanensem archiepiscopum [...] in synodo dampnavit, sed postea eidem ecclesię restituit.
Quelle
echt
Restitution/Rehabilitation
880 Januar Anfang–Mitte
Iohannes, natione Romanus, ex patro Gundo, sedit ann. X. d. II.
Quelle
echt
Iohannes, natione Tiburtinus, ex patre Rampoaldo, sedit ann. II dies XV.
Quelle
echt
Iohanni Archiepiscopo Ravennati [...] ecce de itinere nos scribimus nos certissime sexto decimo kalendas Augustas Ravennę futuros, ubi sanctitas tua per se cum omnibus suffraganeis suis episcopis, quos ipsa convocare debet, adesse duodecimo kalendarum Augustarum omni remota excusatione procuret, ut communi tractatu communia ecclesiarum exorta zizania generaliter evellantur.
Quelle
echt
Synodaleinladung
877 Juni Ende–Juli Anfang
Iohanni Bononiensi, Egilulfo Mantuano, Eikardo Vicentino et Viatori Ferrariensi episcopis. [...] reverentię vestrę super hoc negotio vicem nostram committimus, ut ad illas partes accedentes cum Adelardo et eodem Adelchisio venerabilibus episcopis hoc litigium, licet hoc, quia cum legatis nostris deliberatum est, superfluum iudicemus, rursum audientes deliberetis et ad legitimum finem perducere modis omnibus satagatis. Quo rite et secundum seriem scripturarum suarum peracto, quicquid illud fuerit, nostro apostolatui scriptis vestris volumus intimari, ut nos et libenter accipiamus et nostra auctoritate stabilire non omittamus, quia et primum coram apostolicis missis aliisque reverentissimis episcopis in synodo Ticinensi et post in Tridentina ecclesia nichilominus coram nostris legatis et aliis imperialibus iudicibus de hoc iudicatum fuit et legaliter diffinitum.
Quelle
echt
Mandat
881 März 4
Iohanni episcopo Ficoclensi. [...] Quapropter visitationis destitutę ecclesię fraternitati tuę operam sollempniter delegamus. [...] Et ideo [ fraternitas] tua ad predictam ecclesiam ire procuret, ut, quicquid utilitati illius congruit, interim sollerti c cura prevideat, quousque, qualiter se habeat electio vel ordinatio succedentis episcopi, coram nobis synodali discutiatur examine et apostolica terminetur Deo iuvante censura.
Quelle
echt
Mandat
881 Juli 17