Legation Deltos von Rimini nach Venedig 876
EreignisID Kategorie Beschreibung Datierung Ort
155
Legation/Gesandtschaft
Johannes VIII. beauftragt den Bischof Delto von Rimini mehrere Briefe nach Venedig zu bringen, dort vorzulesen und die Adressaten zu einer Synode nach Rom zu zitieren.
876 Dezember 1
Beteiligte Personen
Name PersonID Funktion
15
Legat/Gesandter (päpstlich)
Quellenbelege
Zitat aus Fälschungscharakter
Iohannes episcopus reverentissimo Delto episcopo. [...] Venetiam perge Ursoque duci epistolam destinatam tribue, eamque ut auribus audiendi audiat, instanter admone, nec statutis apostolicę sedis resistere, quin potius humili corde obedire procuret; alteram vero epistolam Felici sanctę ecclesię [Methamaucensis et Petro sanctę ecclesię] Equilensis episcopis, quos ad nos venire iubemus; tertiam quoque Dominico Olivolensis ecclesię et Leoni Caprensis ecclesię episcopis, quos ibi manere volumus, eisque, ut in his, quę Dei sunt, te fideliter adiuvent, pręcepimus, tribue; quartam vero Dominico electo ecclesię Torcellensis dare procura, eosque terribiliter obtestando atque iubendo easdem epistolas in conspectu totius ecclesię et populi teque presente legere facito. Quibus nimirum perlectis tam eosdem episcopos supradictos, hoc est Felicem Matemaucensem et Petrum Equilensem episcopos nec non Laurentium archidiaconum Gradensis ecclesię, abbatem cenobii Altinensis, archidiaconum Torcellensem et archipresbyterum Gradensem cum nepote suo Laurentio Romam in presentiam nostram ex nostra apostolica auctoritate idibus Februariis omni mora vel occasione postposita secundum tenorem epistolę nostrę venire pręcipe.
echt
Regesten
Werk Nummer
6496