Suche nach Zitaten
Zitat |
Typ |
Fälschungscharakter |
Nachweis |
Ereignis |
Kategorie |
Belegzeit |
---|---|---|---|---|---|---|
[...] promulgavimus: Sit ille a sanctis patribus et a nobis anathema, et omnes, qui ei sive in electione, quod absit, aut pontificatus honore adiutorium prestare vel solatium quodcumque voluerint, simili anathemate subiaceant. |
Quelle |
echt |
Annales Bertiniani (Grat), S. 145f. |
Gerichtsverhandlung |
853 Mai 29 |
|
[...] pręsentes monachi vestri, Theodosius videlicet David et Saba, venientes Romam ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli demorati sunt [...] eis ad vestram paternitatem revertendi licentiam dedimus, per quos nimirum causa caritatis aliquam licet modicam beati Petri apostoli benedictionem fraternitati vestrę mandavimus [...]. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
879 Mai 2 |
||
[...] pręter Lodouuicum regem, divę memorię Karoli imperatoris filium, cuius consilio atque hortatu Bosonem gloriosum principem per adoptionis gratiam filium meum effeci, ut ille in mundanis discursibus, nos libere in his, quę ad Deum pertinent, vacare valeamus. |
Quelle |
echt |
Adoption |
878 Juni–Oktober |
||
[...] quam per venerabilem consacerdotem nostrum Actardum vobis direximus et quibus exinde per eum paternitatis vestrae litteras remisisitis. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
871 Dezember 26 |
||
[...] quamvis hoc et illa concilia, quae imminentibus illis Constantinopoli celebrata sunt – videlicet tam id, quod adversus patriarcham Ignatium, quam id, quod pro sacris imaginibus collectum est –, patenter innuerint et imperialis epistola clare denuntiaverit atque praefatus Leo a secretis regius his negantibus in facie saepissime atque constantissime coram nobis et primoribus ecclesiae nostrae iam dixerit. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
862 März 19–April |
||
[...] quia utrique abbates, Iohannes videlicet ac Anastasius, quos illic ex nostra parte direximus, non in decem milium tantum mancusorum, sed in duodecim milium plaitasse, quod idem abbates coram nostra presentia non se fecisse iureiurando refellunt. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
877 Mitte–878 Anfang |
||
[...] quoniam eos praedictos Lantbertum et Adalbertum sequacesque eorum, pro quibus tantis sceleribus, tantisque periuriis patefactis, in ecclesia beati Petri apostoli, una cum coepiscopis et confratribus nostris Italicis, excommunicavimus, et quia in his perseveraverunt, Christianae communionis immunes esse decrevimus. |
Quelle |
echt |
Synode |
878 August 11–September 16 |
||
[...] quoniam ita Dei et apostolorum auctoritate decrevimus et statuimus, ut quicumque saepe memorato Rothado episcopo ad recipiendam ecclesiam olim sibi commissam vel ad episcopale ministerium peragendum aliquatenus impedierit, donec adquiescat et illi obsistendi conatus deponat, a sacrosanctis misteriis et ab ecclesiae fieret ingressu remotus atque ab omni communione fidelium sequestratus. |
Quelle |
echt |
Synode |
865 Januar 21–22 |
||
[...] religiosus atque satis venerabilis Bernoinus sacrae sedis Viennensis archiepiscopus sedem adiens apostolicam consultum ipsius dominii apostolici [...] digno quoque suo relatu de perturbatione huius regni retulit [...] post gloriosissimi Karoli imperatoris obitum [...]. His et aliis huiusmodi causis ab eo auditis reverendus dominus Stephanus apostolicus ad lacrimas usque compunctus [...]. |
Quelle |
echt |
Reise zum Papst |
889 Juli–890 September |
||
[...] repperimus in eis, quatinus Helmengaudus comes, vester nosterque fidelis, omnia, quidquid a nobis audivit, vobis per singula nuntiavit. |
Quelle |
echt |
Legation/Gesandtschaft |
808 März Ende–April Anfang |
||
[...] scrivendum praecepimus Stephanus scriniario sedis nostrae, in mense Septembrio die quinta, indictione quarta decima [...]. Datum pridias kalendas septembrias per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae imperante domino nostro pissimo perpetuo augusto Hlothario a deo coronato magno imperatore anno tricesimo tertio et post consulatum eius anno tricesimo tertio sed et Hludouuico nobo imperatore eius filio anno. |
Quelle |
echt |
Foerster, Abriß der lateinischen Paläographie, S. 258 Nr. 3 |
Privilegierung |
850 August 31 |
|
[...] sed Adrianus papa eum in pristinum suae statum ecclesiae revocavit. |
Quelle |
echt |
Restitution/Rehabilitation |
869 Juli–872 November |
||
[...] sed quia hoc non esse oportunum previdimus a Iohanni Bononiensi, Egilulfo Mantuano, Eikardo Vicentino et Viatori Ferrariensi venerabilibus episcopis ad hoc secundum Deum providendum et, quantum ad contemptum inobędientium pertinet, rursum diffiniendum, vicem nostram super hac questione commisimus, ut in id ipsum convenientes hoc litigium cum sanctitate tua determinent et irreprehensibiliter Deo pre oculis habito diffinire procurent. |
Quelle |
echt |
Mandat |
881 März 4 |
||
[...] si forte se Felix venire nullo modo posse prętenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se iureiurando excuset, et in synodo vicem mittentis adimpleat. Petrus autem, si adest, modis omnibus veniat, si quidem, ut perhibetis, Constantinopolim mittendi nec mos vester nos latet, nec tempus [...]. |
Quelle |
echt |
Synodaleinladung |
876 Dezember 1 |
||
[...] similiter consederunt in dextera parte gloriosissimi principes et apocrisiarii perspicui Hludowici imperatoris Italorum atque Francorum, videlicet Anastasius Deo amabilis bibliothecarius Romæ [...]. |
Quelle |
echt |
Synode |
869 Oktober 5–870 Februar 28 |