Romreise Liuprams von Salzburg 851
EreignisID Kategorie Beschreibung Datierung Ort
580
Reise zum Papst
Liupram von Salzburg reist nach Rom und erhält von Leo IV. Reliquien.
851 Mai Anfang–Mitte
Beteiligte Personen
Name PersonID Funktion
907
Reisender zum Papst
Quellenbelege
Zitat aus Fälschungscharakter
[…] Liuphrammus […] Romam petiit […]. Qui aliquos dies ibidem commorans, ut ei liceret corpora sanctorum visitare et prius pro suis ac deinde pro populi delictis hostias offerre seu coram Deo indulgentiam impetrare pro cuncto sibi grege commisso. [...] Quod ille primo rennuens, postea vero divino conpunctus amore perpendens et considerans, quod petitio supradicti venerabilis archiepiscopi recta et iusta esse videbatur, inito consilio cum senatu Romano et optimatibus suis, dedit ei ex auctoritate beatissimi Petri principis apostolorum corpusculum sancti et gloriosi martyris Christi Hermetis, cuius festivitas est 5. Kal. Sept.; cum ceteris reliquiis sanctorum, ad totius christianae plebis utilitatem et consolationem. Quem sacrum sanctum Hermen, summo tribuente pontifice, coram confessione sancti Petri praecipui apostoli 10. Kal. Iun. devotus Liuphrammus archiepiscopus, apostolica benedictione percepta, cum summo suscepit gaudio et nono Kal. Iun. gratulabundo coepit animo cum suis aeque fidelibus prosperum arripere iter ad propria redeundi.
echt
Regesten
Werk Nummer
*5427