Synode in Rom April 881
EreignisID Kategorie Beschreibung Datierung Ort
481
Synode
Johannes VIII. exkommuniziert auf einer Synode Athanasius II. von Neapel wegen seiner Sarazenenbündnisse.
881 April
Beteiligte Personen
Name PersonID Funktion
168
Verurteilter
Quellenbelege
Zitat aus Fälschungscharakter
Huius rei gratia aput beatum Petrum apostolum synodice in eum sententiam protulimus et cum omnibus sibi consentientibus sive faventibus omni ecclesiastica communione sub anathematis interpositione privavimus. Modus autem excommunicationis hic est: Athanasyum Neapolitanum episcopum sepissimę ammonitionibus et multis argenti ponderibus datis, ut pactum cum Sarracenis habitum disrumperet, ammonuimus, ille autem idem pactum se omnimodo solviturum et ab eorum societate separaturum esse promittens sub ea condicione, ut, si denuo cum illis quolibet modo fędus habuisset, omni esset sacerdotali honore privatus et anathematizatus, sed hęc omnia parvipendentem et ad perditionem Christianorum cum eis pactum habentem et nos sepissime deludentem et de pręda eorum partem recipientem iudicio et auctoritate dei omni potentis et beatorum apostolorum Petri ac Pauli simul et nostra cum omnibus sequacibus suis et omni ecclesiastica communione privamus, et, quousque se ab ipsis Sarracenis pęnitus separaverit, velut totius Christianitatis inimicum anathematizamus.
echt
Regesten
Werk Nummer
6960