Legation der Bischöfe Radoald von Porto und Johannes von Cervia 863 ins Frankenreich
EreignisID Kategorie Beschreibung Datierung Ort
402
Legation/Gesandtschaft
Nikolaus I. entsendet die Bischöfe Radoald von Porto und Johannes von Cervia wegen der Ehesache Lothars II. ins Frankenreich.
862 November Ende
Beteiligte Personen
Name PersonID Funktion
199
Legat/Gesandter (päpstlich)
86
Legat/Gesandter (päpstlich)
Quellenbelege
Zitat aus Fälschungscharakter
En Christo iuvante strenuitatis pollentes, scientia atque doctrina reverentissimos nunc dirigere missos decrevimus, Radoaldum scilicet atque Iohannem episcopos, diliciosos et consiliarios nostros, qui praedictum cum vestra sanctitate concilium, ut protulimus, studeant celebrare.
echt
Et quoniam ecclesiasticae rectitudinis et utilitatis zelo, quo nos semper fervere oportet, accensi, legatos nunc, sicut diximus, nostros duos venerabiles episcopos, Radoaldum videlicet sanctae Portuensis ecclesiae et Iohannem sanctae Ficoclensis ecclesiae antistites, diliciosos nostros, illuc pro eiusdem rei, quam scitis, negotio canonice diffiniendo direximus.
echt
Nunc autem domino nostro Iesu Christo favente legatos sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, ecclesiae duos reverentissimos et sanctissimos episcopos, Radoaldum sanctae Portuensis ecclesiae et Iohannem sanctae Ficoclensis ecclesiae antistites, diliciosos nostros, quorum adventu atque praesentia Dei sacerdotum synodus congregetur [...].
echt
Cuius nos crebris petitionibus et misericordiae largitate commoti vestram regalem excellentiam his apostolatus nostri apicibus praesentibusque legatis, Radoaldo videlicet et Iohanne reverentissimis et sanctissimis episcopis, dilitiosis nostris, valde precamur [...].
echt
Miserti fuimus et hos vestrae in Christo dilectae industriae apostolicae sollicitudinis apices fieri statuimus missosque etiam Radoaldum et Iohannem reverentissimos et sanctissimos episcopos, diliciosos nostros, pro eo vestrae claritati direximus [...].
echt
REVERENTISSIMIS ET SANCTISSIMIS RADOALDO ET IOHANNI EPISCOPIS. Quemadmodum sanctae Romanae ecclesiae fideles estis et apostolicae sedis columnae existitis, ita custodite, omnia secundum priorem praeceptionem nostram peragere festinate et Mettis apostolica auctoritate synodo evocata nostra iussa perficite. [...] Praeterea scitote a nobis vestrae sanctitati duas dirigi epistolas vicve ablatarum, unam Karolo regi, secundam vero uxori.
echt
Regesten
Werk Nummer
5787
5788
5790
5791
5792
5838