Legation des Arsenius von Orte ins West- und Ostfrankenreich sowie nach Lotharingien 865
EreignisID | Kategorie | Beschreibung | Datierung | Ort |
---|---|---|---|---|
358 |
Legation/Gesandtschaft |
Nikolaus I. sendet Arsenius von Orte mit zahlreichen Briefen ins West- und Ostfrankenreich und nach Lotharinigen, Arsenius soll Rothad von Soissons wieder einsetzen, den Ehestreit Lothars II. schlichten, die Angelegenheit Ingiltruds lösen und die Einnahmen aus den päpstlichen Patrimonien sichern. |
865 März–Dezember |
Beteiligte Personen
Name | PersonID | Funktion |
---|---|---|
6 |
Legat/Gesandter (päpstlich) |
Quellenbelege
Zitat | aus | Fälschungscharakter |
---|---|---|
Nicolaus papa Arsenium Ortensem episcopum et consiliarium suum cum epistolis ad Hludouuicum et Karolum fratres, sed et ad episcopos ac primores regnorum illorum, ea quae Hlotharius per fratrem petierat continentes, non cum apostolica mansuetudine et solita honorabilitate, sicut episcopi Romani reges consueuerant in suis epistolis honorare, sed cum malitiosa interminatione transmittit. Isdem autem Arsenius per Curiam et Alamanniam ad Hludouuicum Germaniae regem in Franconoford palatium ueniens, epistolas apostolici ei tradidit, et inde in Gundulfi uillam ad Hlotharium venit. [...] Et sic de Hlothario ad Karolum circa medium Iulium mensem in Attiniacum palatium Arsenius ueniens, uniformes sicuti Hludouuico et Hlothario regibus epistolas satis honorifice tradidit [...]. |
Annales Bertiniani (Grat), S. 118 |
echt |
Quo et Arsenius rediens, epistolam Nicolai pape plenam terribilibus et a modestia sedis apostolicae antea inauditis maledictionibus detulit super eos qui ante hos annos eidem Arsenio multam thesauri summam praedantes abstulerant... |
Annales Bertiniani (Grat), S. 121 |
echt |
ARSENIUS DIVINO NUTU EPISCOPUS MISSUS ET APOCRISIARIUS SUMMAE SANCTAE CATHOLICAE ATQUE APOSTOLICAE SEDIS ET BEATORUM APOSTOLORUM PRINCIPUM PETRI ET PAULI ULTIMUS FAMULUS ET LEGATUS DOMINI NICOLAI PONTIFICIS ET UNIVERSALIS PAPAE OMNIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ATQUE OMNIBUS SANCTAE ECCLESIAE DE FIDELIBUS GALLIAE GERMANIAE AC NEUSTRIAE COMMORANTIBUS. |
echt |
|
Ut enim pii certaminis vestri laborem sanctissimorum praedecessorum vestrorum more ad copiosam perduceretis victoriam, Arsenium reverentissimum ac sanctissimum episcopum, apocrisiarium atque fidelissimum consiliarium, a vestro sancto latere legatum excepimus et quasi angelum Dei gratanter atque inhianter amplexati fuimus ac pro parte desiderabilis visionis vestrae illo uti decrevimus. |
echt |
|
Sequenti vero die, congregata in domo quae nuncupatur Leoniana denuo synodo, excusatoque ipso, sicut in libellis ab eo recognitis duobusque quaternionibus insertis atque diverso tempore missis et oblatis, archivoque huius sedis repositis continetur, Rhothado, ne talia sacerdotes et maxime sedem apostolicam appellantes ultra discrimina paterentur, sicut praenotatum est, in gradum pristinum est restitutus et ad propriam sedem cum apostolicis sanctionibus remissus, quatinus vestitus aepiscopalibus infulis, si provocatus fuisset, de caetero suis accusatoribus coram sedis apostolicae praesule responderet. Cum quo quippe sanctissimus et a Deo conservandus praesul, tam pro restitutione illius quam pro abolenda Hlotharii regis copula, pro pace etiam et concordia regum Galliarum conservanda, Arsenium episcopum, huius almae sedis apostolicae apocrisarium et missum, ilico destinavit, quatinus reformata pace sanctae eos aecclesiae sinibus sine refragatione coniungeret, et quaedam necessaria in Galliarum aecclesia ex apostolica traditione statuta diligentius ac affluentius spargeret. |
Liber pontificalis (Duchesne II), S. 163 |
echt |
Cetera vero, quae, ne modum excederemus epistolarem, huic paginae inserenda non duximus, Arsenio reverentissimo et sanctissimo episcopo, apocrisiario et misso apostolicae sedis et consiliario nostro... |
echt |
|
[...] Arsenium virum venerabilem episcopum Ortensem, apocrisiarium et missum apostolicae sedis et dilectum consiliarium nostrum [...]. |
echt |
|
[...] Arsenio sanctissimo epsicopo, apocrisiario et misso apostolicae sedis, consiliario nostro [...]. |
echt |
|
[...] Arsenius venerabilis episcopus, apocrisiarius et missus apostolicae sedis et fidelis consiliarius noster [...]. |
echt |
|
Statuit praeterea nobiscum excellentiae vestrae legatus, ut mediante Maio mense huius primae indictionis pro unius anni reditibus rerum sancti Petri in vestro regno sitarum recipiendis nostros missos direxissemus, cum duorum annorum iam tempora praeterierint, ex quo reditus ex illis debuerunt esse collecti et nos ex eis nihil recepimus. Porro si, sicut per multos et hunc eundem vestrum legatum cognovimus, Arsenius inde aliquid collegit, licet nobis aliquid non detulerit, de praeteritis annis collegit, non de futuris. |
echt |
|
Cetera vero, quae communi consulant utilitati, cum Arsenio venerabili episcopo, apocrisiario et misso apostolicae sedis, quem illas in partes direximus... |
echt |
Regesten
Werk | Nummer |
---|---|
*5953 |
|
*5955 |
|
5947 |
|
5949 |
|
5950 |
|
5952 |
|
5962 |
|
5984 |
|
5986 |
|
6079 |